- LACTUCA
- LACTUCAolim in maximo contemptu erat propter frigidam facultatem, quâ viros evirare credebatur: unde νεκύων βρῶ μα, mortuorum cibus, Eubulo in Α᾿ςτύτοις. Nec alia causa est, cur Adonidem, in lactuca latentem aut etiam ibi Mortuum, finxerint poetae, vide Athen. l. 2. Interim iam ante Aug. quoque, in cibis fuit Romanis. Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 13. cuius Epigraphe Lactuca.Claudere quae cenas lactuca solebat avorum,Dic mihi cur nostras inchoat illa dapes?E quo constat, lactucas in Romanis mensis situm mutâsse, et a fine convivii in principium fuisse traductas, ut ostrea, echinos, et cruda omnia olera, de quibus vide Plutarch. Sympos. l. 8. Quaest. 9. et supra ubi de Frigidis. Videtur autem facta haec mutatio Plin. l. 19. c. 8. Aug. aevo, qui lactucaeopex ancipiti morbo convaluit, teste Plin. A quo tempore tanta earum commendatio esse coepit, ut repertum tum sit, eas oxymeli condire ac recondere in alienos menses, Salmas. ad Solin. p. 1272. Videquoque Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 50. et infra in voce Picris. A lactucis porro, non Lactucini solum in Valeriâ fam. appellati sunt, ut a caepis Caepiones; a fabis, pisis, lentibus, ciceribus, Fabios, Pisones, Lentulos, Cierones, nomen accepisse legimus: sed et Caeciliana lactucarum species, a Caecilio Metello dicta est; quod docent haec Columellae in Horto, ubi varia describit lactucarum genera.Altera crebra viret, fusco nitet altera crine,Utraque Caecilii de nomine dicta Metelli:qui primo Bello Punico Romae Cos. creatus A. U. C. 503. Annis circiter 120. antequam imperaret Aug. Imo quadringentis fere ante eund. Imp. Annis, Anno viz. U. C. 298. Romanis Cos. fuit cum Sp. Virginio Tricisto Μάρκος Ο᾿υαλέριος Λακτουκὰς, Marcus Valerius Lactuca, etc. Vide eund. Bochart. ubi supra, et plura hanc in rem apud Plin. l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.